Eo tempore circa Athenas morabatur Antonius, et jam amore Cleopatrae tenebatur. Ad quem properabat Herodes super dolo Silonis, quaerelam facturus. Interim autem, et Josippus, ut aliquid praeclare faceret, contempto Herodis imperio, contra Antigonum dimicavit, et victus decapitatus est a Papio principe militiae Antigoni. Cujus truncum Antigonus calcaribus verberare inhumanitus aggressus est. Dum autem accepisset Antonius dolum Sylonis, misit Sosium cum Herode in manu valida. Qui veniens in Judaeam, occurrentem sibi Papium vicit, caputque ejus Pherorae fratri suo, in solatium occisi fratris, transmisit. Tandem quinque mensibus obsessa Jerusalem, cum in sexto Romani irruerent in eam, nemine parcebant aetati, licet Herodes rogaret, ut parceret. Antigonus quoque descendens, ad pedes Sosii prostratus est, quem non miseratus Sosius, sed irridens Antigonam appellavit, et in vincula conjecit. Cum autem omnis militum multitudo ad visenda sancta, et fanum spoliandum incitaretur, refrenabat eos Herodes, acerbiorem sibi quam si victus fuisset fore dicens victoriam, si quod fieri nefas esset, culpa sua visum fuisset. Invehebaturque in Sosium, si vacuefacta viris, et opibus civitate solitudini se regem relinqueret. De suis autem facultatibus mercedem singulis se daturum confirmavit. Cumque promissa complesset Sosius aurea corona Deo dedicata sublata, victum Antigonum deducens ad Antonium remeabat, quem Antonius securi percussit. Confirmatusque est Herodes in regno Judaeae, quarto anno ex quo Romae diadema susceperat. Inde est quod quandoque plures, quandoque pauciores anni regni Herodis leguntur. Translatum est itaque regnum de Juda ad alienigenam, imminente Christi adventu. Audiens Hircanus Herodem regnantem, rediit in Judaeam, et in pristinum statum restitutus est, excepto quod non ministrabat.